138 research outputs found

    De relativitatis theoria secundum Einstein dissertatio philosophica

    Get PDF
    Judicia quae de spatio et tempore scientia physica profert, relativitatem quandam involvunt. Jam vero quaestio de reali existentia spatii (et temporis) exsurgit: utrum sit nempe in se et a quocunque considerationis puncto independens? Quod ab idealistis negatur; secundum phaenomenalismum autem aliquod et quidem nobis ignotum fundamentum in re pro nostra (subjectiva) apprehensione spatii admittitur; realismus denique profitetur absolutam (= in se) existentiam spatii, etiamsi nostra (physica) de natura ejus repraesentatio noti sit adaequata. I. Ostenditur connexio problemalis de spatio et tempore cum generali inquisitione critica circa realem cognitionis valorem. Dein ex realitate mutationis eruitur spatii necnon temporis realis in mundo existentia. Cum localis mutatio (motus) corporum extensionem supponat, in ipsa tamquam in reali suo fundamento etiam spatium ponendum. Itaque conceptus nostri de spatio et tempore in reali mundo fundantur, quin tamen eorum physica relativitas exinde sit neganda. II. De legibus naturae continuatur discussio. Lex naturae objective sumpta principium modum agendi determinans significat; logice vero illam normam, quae constantem sub iisdem conditionibus modum procedendi exprimit. Ordo legum naturalium certe cognoscitur ex praecognita iam reali essentia (natura) et conditionibus ad operandum requisitis; ac proinde legum naturalium necessitas in determinata rerum constitutione fundatur

    Ideologija kršćanstva

    Get PDF
    corecore